ADANI Insul

ADANI Insul
ADANI Insul
Ptolemaeo νῆσος Α᾿δάνου, hinc Adan absolute apud Plinium, et ex eo Solinum c. 56. Ab Indica prominentia ad Malichu Insulam affirmat esse quindecies centena milia passuum: a Malichu ad Sceneon ducenta viginti quinque milia, inde ad Insul.
Adan centum quinquaginta milia etc. Ex Graeco Α᾿δανὴς vel Α᾿δανός. Hesych. Αδανὲς ἀπρονόητον Α᾿δανὰ εἰς κόρον ἄγοντα. Unde nomen proprium Α῎δανος, qui forte primus hanc Insulam detexit. Plerisque enim illis Insulis Arabiei sinus et Rubri maris nomina imposita sunt ab Alexandrinis Mercatoribus, qui in Indiam navigabant, aur a gubernatoribus vel etiam ducibus, quos mittebant Ptolemaei Reges, ad ea maria expolranda et na vigationem Indicam periclitandam. Unde pleraeque earum ab iis cognominatae sunt, qui primi eas detexerunt, autnavem ad eas adpulerunt vel in eas descenderunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 1265.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”